- TRESSIS
- TRESSIStertia pars assis. Varro de L. L. l. 8. singulare hoc tressis: ab eo sic deinceps ad centussis. Sed neutrum non est tressis, ut ei visum, nec hoc tressis tamen orationis Latinae regulis repugnat. Erat integrum: hoc pondus vel aes tressis, uti hoc pondus vel aes quadrussis, et sic deinceps. Nempe in his omnibus articulus vel pronomen intelligi vult substantivum neutrius generis, cui alterum, quod comparer, gignendi adhaeret casu. Ut in illis Plauti, Paenulo, Actu 1. sc. 2. v. 168. homo trioboli, Lucilii apud Festum in Solla, nun Solla dupondî: P. Vatinii ad Ciceronem, l. 5. Famil. Ep. 10. Simus non semissis; Persii, Sat. 5. v. 76. non tressis agaso. Itaque fallitur Rob. Titius in Assertionibus, cum hominem semissem ab exiguo nummo dici vult, sicut Persius tressem agasonem: quasi aliter diceretur, quam esse quantivis pretii. Sic emere centussis, scil. aere vel pondere, valere quinquessis. scil. aes vel pondus etc. Ioh. Frid. Gronov. de Pec. vet. l. 1. c. 8. Mediâ aetate, pro tressis, parum Latine dici tremissis coepit, ut vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.